MITTERE Mantilia

MITTERE Mantilia
MITTERE Mantilia
apud Lamprid. in Alexandro Seu. c. 37. Convivium neque opiparum, neque nimis parcum, sed nitoris summifuit, ita tamen us pura mantilia mitterentur: saepius cocco clavata, aurata vero numquam; non aliud quam sternere est. Pollio in Gallienis, c. 16. Mantilibus aureis semper stravit. Sic in Petroniano convivio dicitur Trimalcio, circa oneratas veste cervices laticlaviam misisse mappam: quod loquendi genus e tricliniis in Circos est translatum. Mittere enim quadrigas vel mappam, saepe apud Livium, aliosque; quod munus fuit olim summi Magistratus, Dictatoris vel Consulis aut Praetoris, etiam sub Imperatorib. sed quod saepe Imperatores infringerent, ut de Nerone, apud Sueton. c. 22. et de Commodo, apud Lamprid. legere est. Vide supra passim, inprimis in vocibus Mappa, Missile, Missio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MANTILE — olim Mantele, Mantelium et mantelum: Plauto Captiv. Act. 3. sc. 3. Mantilium, Varroni l. 5. de L. Lat. Mantellum, quasi Manûs tela, Linteolum dicebatur, quo manuum sordes abstergebant in mensâ: Veteres enim Mantilia ante pectora ponere coen antes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • mes — en composition, empire et tourne à mal le mot auquel il joint, comme aise, mesaise, faire, mesfaire, dire, mesdire, advenir, mesadvenir, compte, mescomte, cheoir, meschoir, prendre, mesprendre, user, mes user, donner, mesdonner, marcher,… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”